La voce del Fiani

Wangari Muta Maathai praemiata

Praemium pacis Nobelianum hoc anno accipit Wangari Muta Maathai Keniana, quae est prima femina Africana illo praemio donata.

Maathai a Commissione Nobeliana laudata est, quod pro evolutione continua, democratia, pace laboravisset.
Anno millesimo nongentesimo septuagesimo septimo illa motum nomine "Zona viridis" in Kenia condidit.
Qui motus complures denas miliones arborum in variis Africae partibus serendo contra erosionem pugnavit, asyla puerorum constituit, condiciones feminarum sociales meliores reddidit.

Maathai est delegata parlamentaris et ministra a rebus circumiectalibus. Praemium pacis est decem milionum coronarum Sueticarum.

(Tuomo Pekkanen)

da http://www.yleradio1.fi/ - Nuntii Latini - Programma Radiophoniae Finnicae Generalis in terrarum orbe unicum.
15.10.2004

Chiudi la pagina