|
Novus annus moderate celebratus
--------------------------------------------------------------------------------
Propter calamitatem
Asiae novus annus in variis orbis terrarum partibus solito moderatius
celebratus est.
--------------------------------------------------------------------------------
Non
tantum in regionibus, quae maxima damna ceperant, sed etiam in aliis
terris tam Asiaticis quam Europaeis festivitates officiales revocatae
sunt.
In Suetia Kalendae Ianuariae dies lugubris totius regni dictus erat. Ibi enim
numerus hominum, qui in calamitate perierunt, maximus omnium
Europaeorum fuit.
Etiam apud Finnos, ex quibus circiter ducenti desiderantur, illo die
vexilla in signum doloris publici medio hastili proposita erant.
Nonis Ianuariis Unio Europaea victimas fluctuum silentio tristi trium
minutarum hora locali cuiusque nationis duodecima commemoravit.
(Tuomo Pekkanen)
da Nuntii Latini -
Programma Radiophoniae
Finnicae Generalis in terrarum orbe unicum. - 7.1.2005
|