
|
| |
|
Huygens
in Titanem descendit
--------------------------------------------------------------------------------
Modulus
spatialis Huygens, quem percontatrum Cassini in spatium cosmicum
portaverat, postridie Idus Ianuarias in Titanem appulsus est, quae
maxima luna est Saturni.
--------------------------------------------------------------------------------
Descendens
magnam copiam photographematum in Terram misit, in quibus superficies
Titanis lapidibus sparsus et alveis sulcatus conspicitur
Alvei
vestigia cursus lavae aut fluminum esse creduntur. Investigatores
putant naturam Titanis talem fere esse, qualis Terra illo tempore
fuerit, quo prima forma vitae apparuerit; Titanem esse in systemate
solari unicum satellitem, divitem compositionibus organicis, qui
atmosphaeram habeat.
Insunt in percontatro Cassini et in modulo Huygens etiam instrumenta
Finnica.
Modulus Huygens, a Procuratione Spatiali Europaea (ESA) factus, nomen habet
ex Christiano Huygens, astronomo Nederlandiensi, qui anno millesimo
sescentesimo quinquagesimo quinto primus Saturni lunam Titanem
animadvertit.
Aequalis
eius fuit Iohannes Dominicus Cassini, astronomus Italicae originis,
ex quo percontatrum Cassini appellatur.
(Tuomo Pekkanen)
da Nuntii Latini -
Programma Radiophoniae
Finnicae Generalis in terrarum orbe unicum. -21.1.2005
|
|
|