La voce del Fiani

Abbas novus praesidens electus

Novus praesidens Palaestinensium pro exspectatione electus est Mahmoud Abbas, praeses Ordinis Palaestinae liberandae (PLO) undeseptuaginta annos natus.

Is enim comitiis praesidentialibus septimana vergente habitis sententiarum sexaginta duas centesimas (62%) sibi paravit.

Habuit sex competitores, e quibus Mustafa Barghouti, democrata activista nullis factionibus addictus, viginti votorum centesimas (20%) accepit.

Abbas, ubi primum de eventu percontationum ostiariarum audivit, se victorem electionum pronuntiavit et dixit se hunc triumphum tam animae Jasser Arafat quam omnibus Palaestinensibus dedicare.

(Reijo Pitkäranta)

da Nuntii Latini - Programma Radiophoniae Finnicae Generalis in terrarum orbe unicum. -14.1.2005

Chiudi la pagina